IIª-IIae q. 64 a. 7 co. Respondeo dicendum quod nihil prohibet
unius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione,
alius vero sit praeter intentionem. Morales autem actus recipiunt
speciem secundum id quod intenditur, non autem ab eo quod est praeter
intentionem, cum sit per accidens, ut ex supradictis patet. Ex actu
igitur alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest, unus
quidem conservatio propriae vitae; alius autem occisio invadentis. Actus
igitur huiusmodi ex hoc quod intenditur conservatio propriae vitae, non
habet rationem illiciti, cum hoc sit cuilibet naturale quod se
conservet in esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona
intentione proveniens illicitus reddi si non sit proportionatus fini. Et
ideo si aliquis ad defendendum propriam vitam utatur maiori violentia
quam oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat,
erit licita defensio, nam secundum iura, vim vi repellere licet cum
moderamine inculpatae tutelae. Nec est necessarium ad salutem ut homo
actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandum occisionem alterius,
quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae. Sed quia
occidere hominem non licet nisi publica auctoritate propter bonum
commune, ut ex supradictis patet; illicitum est quod homo intendat
occidere hominem ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam
auctoritatem, qui, intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert
hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra hostes, et in
ministro iudicis pugnante contra latrones. Quamvis et isti etiam
peccent si privata libidine moveantur.
No comments:
Post a Comment